S. goniocalyx Juz. et Buk.

S.V.Juzepczuk, S.M.Bukasov. Bulletin of All-Union congress on genetics, breeding, seed producing and pedigree stock-breeding in Leningrad, 10-16 of January, 1929, v.3, p. 605.

Solanum (Tuberarium) goniocalyx Juz. et Buk. nov. sp. Tubera subterranea oblonga v. rotundata,
rubra v.flavida. Folia longa, ad 30 cm 1g. petiolo 3—4 cm 1g.,
valde dissecta, 6—8 juga foliolis interjectis I ordinis 3 — 4 jugis,
II ord. et acroscopis6 -9 jugis (foliolis interjectis omnibus ad 100),
foliolis ca. 4 cm 1g. angustis longitudine plus quam duplo angustioribus
oblongo ovatisversus apicem sensim angustatis acutis neque acuminatis utrinque
pilis minusculis disperse v. subtus densiuscule pilosis, terminali lateralibus subaequante.
Pedunculus communis sat longus bifurcatus, ca. 12 florus.
Pedicelli infra articulationem 9—22 mm 1g.,supra articulationem 7 —
12 mm1g., tota longitudine pilis 2—multi-cellularibus patentibus densiuscule vestiti.
Calyx irregularis 8—13 ( -15) mm lg. lobis ovatis in acumen longum ca.1/3 calycis longit.aequantem sensim
protractis, basi a pedicello conspicue limitatius pentagonus; pilis multicellularibus pilosus.
Corolla violacea v. alba ampla (52-) 25 - 37 mm diam., rotata lobis apice in mucronem
mediocrem triangularem supra glabrescentem exeuntia. Filamenta crasiuscula — sat crassa,
haud raro ultra 1 mm 1t. parte libera ca. 2 mm 1g. Antherae magnae 6—8 mm 1g. basi emarginatae.
Stylus 7,5 - 10 mm 1g. in dimidio inferiori papillis manifestis crebris.
Stigma haud magnum styli apice crassius capitatum 0,6 — 0,9 mm 1g. et 1t., lobis basi cordatis.
Ovarium pyriforme.Baccae elongatae. — V. v.    
Colitur in Peruvia Centrali: dept. Junin, Tarma
(S. Juzepczuk นน 157, 302, 316;Cerro de Pasco [idem นน 571, 572, 587 (typus)] Huamantango (669) Jauja (738) etc.
Nomen vernaculum: runtu papa, papa amarilla.
Affinitas: A S. tuberoso s. str. pubescentia, foliolis interjec-tis numerosissimis,
calycis forma, filamentis paullo angustioribus, ovarii et fructus forma distinctissirnum;
a S. multiinterrupto Bitt. (specie spontanea) cui probab. affinis, petiolo longiore,
foliolis mino-ribus sicut interjectis numerosioribus, distincte petiolulatis haud decurrentibus,
pedicellis praeter pilos breves etiam pluricellularibus pilosis, styli papillis manifestis differt.